Feria sexta V piatok

V: Deus, in adiutórium meum inténde.
R: Dómine, ad adiuvándum me festina.

 

Gloria Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum.
Amen. ( Allelúia ).

V: Fratres, agnoscámus peccáta nostra.

Examen conscientiae …

V: Confíteor
R: Deo omnipoténti et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.  

(Absolutio)

V: Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aeternam.
R: Amen.

  HYMNUS

A

Te lucis ante términum,
rerum Creátor, póscimus,
ut sólita cleméntia
sis praesul et custódia.

Te corda nostra sómnient,
te per sopórem séntiant,
tuámque semper glóriam
vicína luce cóncinant.

Vitam salúbrem tríbue,
nostrum calórem réfice,
taetram noctis calíginem
tua collústret cláritas.

Praesta, Pater omnípotens,
per Iesum Christum Dóminum,
qui tecum in perpétuum
regnat cum Sancto Spíritu. Amen.

 

B

Christe, qui, splendor et dies,
noctis tenébras détegis,
lucisque lumen créderis,
lumen beátis praedicans.

Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies,
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna saécula. Amen.

 

C

Iesu, redémptor saeculi
Verbum Patris altissimi,
lux lucis invisíbilis,
custos tuorum pérvigil:

Tu fabricátor omnium
discrétor atque témporum,
fessa labóre córpora
noctis quiéte récrea.

Qui frangis ima tártara,
tu nos ab hoste líbera,
ne váleat sedúcere
tuo redémptos sánguine.

Ut, dum graváti córpore
brevi manémus témpore,
sic caro nostra dórmiat
ut mens sopórem nésciat.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa praénites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna saécula. Amen.

 

Antiphonae, psalmi et lectiones breves

Psalmódia

Ant. In die clamavi et nocte coram te, Dómine.
(T.P. Allelúia. Allelúia. Allelúia.)

 

Psalmus 87
Hominis graviter aegrotantis oratio
Haec est hora vestra et potestas tenebrarum
(Lc 22, 53).

 

Dómine, Deus salútis meae, *
in die clamávi et nocte coram te.
Intret in conspéctu tuo orátio mea, *
inclína aurem tuam ad precem meam.

Quia repléta est malis ánima mea, *
et vita mea inférno appropinquávit.
Aestimátus sum cum descendéntibus in lacum,*
factus sum sicut homo sine adiutório.
Inter mórtuos stratum meum, *
sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
quórum non es memor ámplius, *
et ipsi de manu tua abscíssi sunt.

Posuísti me in lacu inferióri, *
in tenebrósis et in umbra mortis.
Super me gravátus est furor tuus, *
et omnes fluctis tuos induxísti super me.
Longe fecísti notos meos a me, *
posuísti me abominatiónem eis;
conclúsus sum et non egrédiar; *
óculi mei languérunt prae afflictióne.
Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
expándi ad te manus meas.

Numquid mórtuis fácies mirabília, *
aut surgent umbrae et confitebúntur tibi?
Numquid narrábit áliquis in sepúlcro
misericórdiam tuam, *
et veritátem tuam in loco perditiónis?
Numquid cognoscéntur in tenebris mirabília tua, *
et iustítia tua in terra obliviónis?

Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
et mane orátio mea praevéniet te.
Ut quid, Dómine, repellis ánimam meam, *
abscóndis fáciem tuam a me?
Pauper sum ego
et móriens a iuventúte mea; *
portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
Super me transiérunt irae tuae, *
et terróres tui evertérunt me.
Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
circumdedérunt me simul.
Elongásti a me amícum et próximum, *
et noti mei sunt tenebrae.

Ant. In die clamávi et nocte coram te, Dómine.
(T.P. ant. Allelúia. Allelúia. Allelúia.)

Lectio brevis                          Jer 14, 9
Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos, Dómine Deus noster.

 

RESPONSORIUM BREVE

R: In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.
In manus.
V: Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Comméndo
spíritum meum.
Glória Patri. In manus.

 

Responsorium breve in T. P.

R: In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum. *
Allelúia, Allelúia. In manus.
V: Redemísti nos, Dómine veritátis. * Allelúia, Allelúia.
Glória Patri. In manus.

 

CANTICUM EVANGELICUM
Lc 2, 29-32

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormientés, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.
(T.P. Allelúia)

Christus lumen gentium
et gloria Israel

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace;
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum:
lumen ad revelatiónem géntium, *
et glóriam plebis tuae Israel.
Glória Patri. Sicut erat.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.
(T.P. Allelúia)

 

ORATIONES

V: Orémus:

Concéde nos, omnípotens Deus, ita sepúlto Unigénito tuo fidéliter inhaerére, ut cum ipso in novitáte vitae resúrgere mereámur. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
R: Amen.

BENEDICTIO FINALIS

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis
Dóminus Omnipotens
R: Amen.

Pridaj komentár

Vaša e-mailová adresa nebude zverejnená. Vyžadované polia sú označené *