Feria quarta V stredu

V: Deus, in adiutórium meum inténde.
R: Dómine, ad adiuvándum me festina.

 

Gloria Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum.
Amen. ( Allelúia ).

V: Fratres, agnoscámus peccáta nostra.

Examen conscientiae …

V: Confíteor
R: Deo omnipoténti et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.  

(Absolutio)

V: Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aeternam.
R: Amen.

  HYMNUS

A

Te lucis ante términum,
rerum Creátor, póscimus,
ut sólita cleméntia
sis praesul et custódia.

Te corda nostra sómnient,
te per sopórem séntiant,
tuámque semper glóriam
vicína luce cóncinant.

Vitam salúbrem tríbue,
nostrum calórem réfice,
taetram noctis calíginem
tua collústret cláritas.

Praesta, Pater omnípotens,
per Iesum Christum Dóminum,
qui tecum in perpétuum
regnat cum Sancto Spíritu. Amen.

 

B

Christe, qui, splendor et dies,
noctis tenébras détegis,
lucisque lumen créderis,
lumen beátis praedicans.

Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies,
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna saécula. Amen.

 

C

Iesu, redémptor saeculi
Verbum Patris altissimi,
lux lucis invisíbilis,
custos tuorum pérvigil:

Tu fabricátor omnium
discrétor atque témporum,
fessa labóre córpora
noctis quiéte récrea.

Qui frangis ima tártara,
tu nos ab hoste líbera,
ne váleat sedúcere
tuo redémptos sánguine.

Ut, dum graváti córpore
brevi manémus témpore,
sic caro nostra dórmiat
ut mens sopórem nésciat.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa praénites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna saécula. Amen.

 

Antiphonae, psalmi et lectiones breves

Psalmódia

Ant. 1. Esto mihi in Deum protectórem et in domum refúgii.
(T.P. ant. Allelúia. Allelúia. Allelúia.)

 

Psalmus 30, 1-6
Afflici supplicatio cum fiducia
Pater, in manus tuas commendo spíritum meum
(Lc 23, 46)

 

In te, Domine, sperávi, non confúndar in aetérnum; *
in iustítia tua líbera me.
Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem praesídii
et in domum munítam, *
ut salvum me fácias.
Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
Edúces me de láqueo quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea.
In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine Deus veritátis.

Ant. Esto mihi in Deum protectórem et in domum refúgii.

Ant. 2. De profúndis clamávi ad te, Dómine. †

 

Psalmus 129
De profundis clamavi
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum
(Mt 1, 21).

 

De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
† Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendéntes *
in vocem deprecatiónis meae.

Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est, *
et timébimus te.
Sustínui te, Dómine; †
sustínuit ánima mea in verbo eius, *
sperávit ánima mea in Dómino.

Magis quam custódes auróram, *
speret Israel in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia, *
et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israel *
ex ómnibus iniquitátibus eius.

Ant. De profúndis clamávi ad te, Dómine.
(T.P. ant. Allelúia. Allelúia. Allelúia.)

 

Lectio brevis                        Eph 4, 26-27
Nolite peccáre; sol non óccidat super iracúndiam vestram. Nolíte locum dare diábolo.

 

RESPONSORIUM BREVE

R: In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.
In manus.
V: Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Comméndo
spíritum meum.
Glória Patri. In manus.

 

Responsorium breve in T. P.

R: In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum. *
Allelúia, Allelúia. In manus.
V: Redemísti nos, Dómine veritátis. * Allelúia, Allelúia.
Glória Patri. In manus.

 

CANTICUM EVANGELICUM
Lc 2, 29-32

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormientés, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.
(T.P. Allelúia)

Christus lumen gentium
et gloria Israel

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace;
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum:
lumen ad revelatiónem géntium, *
et glóriam plebis tuae Israel.
Glória Patri. Sicut erat.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.
(T.P. Allelúia)

 

ORATIONES

V: Orémus:

Dómine Iesu Christe, qui iugum suáve te sequéntibus onúsque leve pérhibes mitis et húmilis, dignáre huius diéi vota et ópera nostra suscípere, et quiétem tribúere, qua tuo nos fácias servítio promptióres. Qui vivis et regnas in saecula saeculórum.
R: Amen.

BENEDICTIO FINALIS

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis
Dóminus Omnipotens
R: Amen.

Pridaj komentár

Vaša e-mailová adresa nebude zverejnená. Vyžadované polia sú označené *