Feria tertia V utorok

V: Deus, in adiutórium meum inténde.
R: Dómine, ad adiuvándum me festina.

 

Gloria Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum.
Amen. ( Allelúia ).

V: Fratres, agnoscámus peccáta nostra.

Examen conscientiae …

V: Confíteor
R: Deo omnipoténti et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.  

(Absolutio)

V: Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aeternam.
R: Amen.

  HYMNUS

A

Te lucis ante términum,
rerum Creátor, póscimus,
ut sólita cleméntia
sis praesul et custódia.

Te corda nostra sómnient,
te per sopórem séntiant,
tuámque semper glóriam
vicína luce cóncinant.

Vitam salúbrem tríbue,
nostrum calórem réfice,
taetram noctis calíginem
tua collústret cláritas.

Praesta, Pater omnípotens,
per Iesum Christum Dóminum,
qui tecum in perpétuum
regnat cum Sancto Spíritu. Amen.

 

B

Christe, qui, splendor et dies,
noctis tenébras détegis,
lucisque lumen créderis,
lumen beátis praedicans.

Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies,
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna saécula. Amen.

 

C

Iesu, redémptor saeculi
Verbum Patris altissimi,
lux lucis invisíbilis,
custos tuorum pérvigil:

Tu fabricátor omnium
discrétor atque témporum,
fessa labóre córpora
noctis quiéte récrea.

Qui frangis ima tártara,
tu nos ab hoste líbera,
ne váleat sedúcere
tuo redémptos sánguine.

Ut, dum graváti córpore
brevi manémus témpore,
sic caro nostra dórmiat
ut mens sopórem nésciat.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa praénites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna saécula. Amen.

 

Antiphonae, psalmi et lectiones breves

Psalmódia

Ant. Non abscóndas fáciem tuam a me, quia in te sperávi.
(T.P. ant. Allelúía. Allelúia. Allelúia.)

 

Psalmus 142, 1-11
In angustiis oratio
Non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem
Iesu Christi (Gal 2, 16).

 

Dómine, exáudi oratiónem meam, †
auribus pércipe obsecratiónem meam
in veritáte tua; *
exáudi me in tua iustítia.
Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
quia non iustificábitur in conspéctu tuo
omnis vivens.

Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †
contrívit in terra vitam meam, *
collocávit me in obscúris sicut mórtuos a saéculo.
Et anxiátus est in me spíritus meus, *
in médio mei obríguit cor meum.
Memor fui diérum antiquórum, †
meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
in factis mánuum tuárum recogitábam.
Expándi manus meas ad te, *
ánima mea sicut terra sine aqua tibi.

Velóciter exáudi me, Dómine; *
defécit spíritus meus.
Non abscóndas fáciem tuam a me, *
ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *
quia in te sperávi.
Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, *
quia ad te levávi ánimam meam.

Eripe me de inimícis meis, *
Dómine, ad te confúgi.
Doce me fácere beneplácitum tuum, †
quia Deus meus es tu. *
Spiritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam.

Propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me; *
in iustítia tua
edúces de tribulatióne ánimam meam.

Ant. Non abscóndas fáciem tuam a me, quia in te sperávi.
(T.P. ant. Allelúia. Allelúia. Allelúia.)

 

Lectio brevis                      1 Pe 5, 8-9
Sóbrii estóte et vigiláte, quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit quaerens quem dévoret; cui resístite fortes in fide.

 

RESPONSORIUM BREVE

R: In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.
In manus.
V: Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Comméndo
spíritum meum.
Glória Patri. In manus.

 

Responsorium breve in T. P.

R: In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum. *
Allelúia, Allelúia. In manus.
V: Redemísti nos, Dómine veritátis. * Allelúia, Allelúia.
Glória Patri. In manus.

 

CANTICUM EVANGELICUM
Lc 2, 29-32

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormientés, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.
(T.P. Allelúia)

Christus lumen gentium
et gloria Israel

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace;
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum:
lumen ad revelatiónem géntium, *
et glóriam plebis tuae Israel.
Glória Patri. Sicut erat.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.
(T.P. Allelúia)

 

ORATIONES

V: Orémus:

Noctem istam, quaésumus, Dómine, benígnus illúmina, et ita fac in pace nos tuos fámulos obdormíre, ut laeti ad novi diéi claritátem in tuo nómine suscitémur. Per Christum Dóminum nostrum.
R: Amen.

BENEDICTIO FINALIS

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis
Dóminus Omnipotens
R: Amen.

Pridaj komentár

Vaša e-mailová adresa nebude zverejnená. Vyžadované polia sú označené *