Post I vesperas Dominicae et sollemnitatum V nedele a na slávnosti po prvých vešperách

V: Deus, in adiutórium meum inténde.
R: Dómine, ad adiuvándum me festina.

 

Gloria Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum.
Amen. ( Allelúia ).

V: Fratres, agnoscámus peccáta nostra.

Examen conscientiae …

V: Confíteor
R: Deo omnipoténti et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.  

(Absolutio)

V: Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aeternam.
R: Amen.

  HYMNUS

A

Te lucis ante términum,
rerum Creátor, póscimus,
ut sólita cleméntia
sis praesul et custódia.

Te corda nostra sómnient,
te per sopórem séntiant,
tuámque semper glóriam
vicína luce cóncinant.

Vitam salúbrem tríbue,
nostrum calórem réfice,
taetram noctis calíginem
tua collústret cláritas.

Praesta, Pater omnípotens,
per Iesum Christum Dóminum,
qui tecum in perpétuum
regnat cum Sancto Spíritu. Amen.

 

B

Christe, qui, splendor et dies,
noctis tenébras détegis,
lucisque lumen créderis,
lumen beátis praedicans.

Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies,
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna saécula. Amen.

 

C

Iesu, redémptor saeculi
Verbum Patris altissimi,
lux lucis invisíbilis,
custos tuorum pérvigil:

Tu fabricátor omnium
discrétor atque témporum,
fessa labóre córpora
noctis quiéte récrea.

Qui frangis ima tártara,
tu nos ab hoste líbera,
ne váleat sedúcere
tuo redémptos sánguine.

Ut, dum graváti córpore
brevi manémus témpore,
sic caro nostra dórmiat
ut mens sopórem nésciat.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa praénites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna saécula. Amen.

 

Antiphonae, psalmi et lectiones breves

Psalmódia

Ant. 1. Miserére mei, Dómine, et exáudi oratiónem meam.
(T.P. ant.: Allelúia. Allelúia. Allelúia.)

 

Psalmus 4
Gratiarum actio

Admirabilem fecit Dóminus, quem suscitavit a mortuis
(S. Augustinus).

 

Invocántem exáudí me, Deus iustítiae meae; *
in tribulatióne dilatásti mihi;
miserére mei *
et exáudi oratiónem meam.

Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? *
ut quid dilígitis vanitátem
et quaéritis mendácium?
Et scitóte quóniam mirificávit Dominus
sanctum suum; *
Dóminus exáudiet, cum clamávero ad eum.

Irascímini et nolíte peccáre; †
loquímini in córdibus vestris, *
in cubílibus vestris et conquiéscite.
Sacrificáte sacrifícium iustítiae *
et speráte in Dómino.
Multi dicunt:”Quis osténdit nobis bona?” *
Leva in signum super nos
lumen vultus tui, Dómine.
Maiórem dedísti laetítiam in corde meo, *
quam cum multiplicántur
fruméntum et vinum eórum.

In pace in idípsum dórmiam et requiéscam *
quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe
constituísti me.

Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in saecula saeculórum. Amen.

 

Ant. Miserére mei, Dómine, et exáudi oratiónem meam.

Ant. 2 In nóctibus benedícite Dóminum.

 

Psalmus 133
Vespertina oratio in templo

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni (Ap 19, 5).

 

Ecce benedícite Dóminum,
omnes servi Dómini *
qui statis in domo Dómini per noctes.
Extóllite manus vestras ad sanctuárium, *
et benedícite Dóminum.

Benedícat te Dóminus ex Sion, *
qui fecit caelum et terram.
Gloria Patri.

Ant. In nóctibus benedícite Dóminum.
(T. P. Allelúia. Allelúia. Allelúia.)

 

Lectio brevis                            Deut 6, 4-7

Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. Erúntque verba haec, quae ego praecípio tibi hódie in corde tuo, et narrábis ea fíliis tuis, et meditáberis in eis sedens in domo tua et ámbulans in itínere, dórmiens atque consúrgens.

 

RESPONSORIUM BREVE

R: In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.
In manus.
V: Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Comméndo
spíritum meum.
Glória Patri. In manus.

 

Responsorium breve in T. P.

R: In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum. *
Allelúia, Allelúia. In manus.
V: Redemísti nos, Dómine veritátis. * Allelúia, Allelúia.
Glória Patri. In manus.

 

CANTICUM EVANGELICUM
Lc 2, 29-32

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormientés, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.
(T.P. Allelúia)

Christus lumen gentium
et gloria Israel

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace;
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum:
lumen ad revelatiónem géntium, *
et glóriam plebis tuae Israel.
Glória Patri. Sicut erat.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.
(T.P. Allelúia)

 

ORATIONES

V: Orémus:

Visita nos, quaésumus, Dómine, hac nocte praesénti, ut, dilúculo tua virtúte surgéntes, de resurrectióne Christi tui gaudére valeámus. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Vel, in sollemnitatibus extra dominicam occurrentibus:

Visita, quaésumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea longe repélle; ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant, et benedíctio tua sit super nos semper. Per Christum Dominum nostrum.
R: Amen.

BENEDICTIO FINALIS

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis
Dóminus Omnipotens
R: Amen.

Pridaj komentár

Vaša e-mailová adresa nebude zverejnená. Vyžadované polia sú označené *